Latein Wörterbuch - Forum
Archismen finden — 435 Aufrufe
League oflegens am 10.10.22 um 23:27 Uhr (
Zitieren)
Hallo
Ich bin gerade über meiner Latein Hausaufgabe. Darin muss man einen Text übersetzen, analysieren und Stilmittel herausfinden.
Jetzt hänge ich über der letzten Aufgabe und bin auf der Suche nach die für Sallust typischen Archismen im Text.
Leider komm ich da nicht weiter, ich würde mich über Tipps oder eine Liste von Archismen freuen, vielleicht hat ja jemand sowas.
Hier der Text:
Multis tempestatibus haud sane quisquam1 Romae virtute magnus fuit. Sed memoria mea ingenti virtute, divorsis moribus fuere viri duo: M. Cato et C. Caesar. Quos quoniam res obtulerat2, silentio praeterire3 non fuit consilium4, quin5 utriusque6 naturam et mores, quantum ingenio possum, aperirem.
Igitur iis genus, aetas, eloquentia prope aequalia fuere, magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii7. Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus factus8, huic severitas dignitatem addiderat. Caesar dando, sublevando9, ignoscundo, Cato nihil largiundo10 gloriam adeptus est. In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies. Illius facilitas, huius constantia laudabatur. Postremo Caesar in animum induxerat11 laborare, vigilare, negotiis amicorum intentus sua neglegere, nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere12 posset. At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis erat; non divitiis cum divite neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat; esse quam videri bonus malebat: ita, quo minus petebat gloriam, eo magis illum sequebatur.
Re: Archismen finden
Crispus am 11.10.22 um 6:24 Uhr (
Zitieren)
Re: Archismen finden
Graeculus am 11.10.22 um 10:17 Uhr (
Zitieren)
Heißen die nicht Archaismen?
Re: Archismen finden
League oflegens am 11.10.22 um 15:40 Uhr (
Zitieren)
Vielen Dank für die Antworten!