Latein Wörterbuch - Forum
Hilfe, Bitte übersetzen! Adnotationes et Meditationes — 365 Aufrufe
Benedicta am 20.8.13 um 23:36 Uhr (
Zitieren)
IIICubiculum ide quod Laureti in vico territorii Recinatensis agri Piceni summa & frequentia visitur, & devotione celebratur. In eo lectulus, caminus, & ad focum ollula, armariolum, fenestra; quae omnia tenuitatem Virginis & paupertatem indicant: quae ut oculis pateret, non potuerunt omnes parietes depingi, non sacrae cellulae ianua, non fenestra. Hic eo tempore orabat Virgo caelestis, & de filii Dei incarnatione commentabatur ac meditabatur studiosißimè; & praeter alia merita praestantissima, illud etiam adrens desiderium quo in adventum Meschiae ferebatur, causa esse potuerit, non ut Deus homo fieret, sed ut ex ea potissimum homo fieret. Habet autem in canistro paratam materia, & instrumenta virginalium operarum.