Iuno enim audivit lovem patrem Herculis esse et illum punire cupivit. Nocte Hercules, puer parvus, in lecto iacuit, cum subito duo angues lecto eius appropinquaverunt. Scimus Iunonem eos ad lectum misisse. Hercules autem periculum animadvertere et angues singulos manibus suis cepit et eos interfecit.