Wenn ich Zeit habe, will ich die Passage mal einpflegen in https://de.wikipedia.org/wiki/Ged%C3%A4chtnispalast
wo zwischen den römischen Meistern und Lehren der Rhetorik und einem Jesuiten im 16. Jahrhundert eine bedauerliche Lücke klafft. Augustinus hat sich jahrelang mit klassischer Rhetorik befasst, er baut also auf deren Mnemotechnik auf, befasst sich aber interessanterweise auch mit den Widerständen, gegen die das Erinnern sich durchsetzen muss. Ja, Sherlock Holmes ist wohl einer der bekanntesten Gedächtnispalast-Nutzer.
Re: Als Intelligenz noch nicht künstlich war
Quoth schrieb am 27.07.2026 um 22:49 Uhr (Zitieren)
Hier der lateinische Text nacht der Edizio Verheijen 1981:
... et venio in campos et lata praetoria memoriae, ubi sunt thesauri innumerabilium imaginum de cuiuscemodi rebus sensis invectarum. Ibi reconditum est, quidquid etiam cogitamus, vel augendo vel minuendo vel utcumque variando ea quae sensus attigerit, et si quid aliud commendatum et repositum est, quod nondum absorbuit et sepelivit oblivio. Ibi quando sum, posco, ut proferatur quidquid volo, et quaedam statim prodeunt, quaedam requiruntur diutius et tamquam de abstrusioribus quibusdam receptaculis eruuntur, quaedam catervatim se proruunt et, dum aliud petitur et quaeritur, prosiliunt in medium quasi dicentia: «Ne forte nos sumus?» Et abigo ea manu cordis a facie recordationis meae, donec enubiletur quod volo atque in conspectum prodeat ex abditis. Alia faciliter atque imperturbata serie sicut poscuntur suggeruntur et cedunt praecedentia consequentibus et cedendo conduntur, iterum cum voluero processura. Quod totum fit, cum aliquid narro memoriter.